- MESSANA
- MESSANAurbs Archiepiscopalis Siciliae, Emporium insigne, cum Academia et protu, propinqua Peloro promontorio, a Messeniis Achaiae populis condita, hodie Messina incolis, Messine Gallis. Omnium totius insulae principatum sibi vendicans, amplaque, Graecis dicitur Μεσσήνη. Unde oppidani Messenii. Sed illa Peloponnesi urbs Μεσσήνη, unde haec Sicula nomen accepit, Damageto in Epigrammate dicitur Μεσσάνα hoc versu,Ο῎υτ᾿ ἀπὸ Μεσσάνας, οὔτ᾿ Αὀγόθεν εἰμὶ παλαιςτὴς.Et ita Latino etiam poetae Statio, Achil. l. 1. v. 422.Murorum tormenta Pylos Messanaque tradunt.Est in valle Demonae, ad Ortum Insulae, cum portu capacissimo. Oblonga, ob montes, quibus premitur: Suburbia habet perampla, pagorum in morem. Munita est quatuor castris et 14. aggeribus. 150. mill. pass. a Panormo in Ortum, et 60. a Catania in Septentrionem, e regione Calabriae citerioris. Haec primum a Normannis, victis Saracenis, recepta est. Ab Anaxilao Rheginorum tyranno conditam scribit Macrob. l. 1. Saturn. c. 11. Hodie sub Gallis est. Huius in colae primum Messanenses dicti sunt, postea vero cum Mamertini Campana gens eo colonos misissent, Mamertini appellabantur. Zancle olim seu falx vocabatur, teste Strabone, l. 6. Hinc Messenius. Ovid. Met. l. 12. Fab. 6. v. 549. et l. 14. v. 17. Vide Cluv. Sicil. Ant. l. 1. c. 6. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.